- FRITILLA Avis
- FRITILLA Avisquae assidue caudam quatit, Gr. ἴϋγξ, Gloss.Graeco-Lat. eadem proin cum moracilla, a verbo fritinnire, quod movere et subsilire est. Unde fritillum, in re resleraria, pyxia quâ reslerae concutiebantur, priusquam in pyrgum mitterentur, Gr. ψηφοβόλος: de quo paulo infra. Vide Salmas. ad Solin. p. 70. At Fritilla puls, quâ sacra prisca atqueve natalium apud Rom. confici consuevêre, afrigendo Scalig. dicta est, quod e farina fricta pararetur. Apud Fabium certe Pictorem olla fritilis, in qua sal torrebatur, ut ex Nonio docet Dalechamp. ad Plin. l. 18. c. 8. ubi sacri huius mentio. Alii tamen Fitilla ibi legunt, ut vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.